Hľadaný výraz: Job 15,25-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. 27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. 28 Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.

1

mail   print   facebook   twitter